- MIXTUM
- MIXTUMin Regulis Monasticis, quibusdam est panis vino intinctus; aliis ientaculum. Certe vini certam mensuram et panis certam quantitatem ita appellari, docet Bernardus Monachus in Consuetudinibus Cluniac. MSS. c. 7. apud Car. du Fresne. Estautem consuetudo, quatenus remdutis pannis afferatur scyphus plenus vinô et dimidia libra panis, dicente Priore post verberationem, Modo date ei mixtum. In libro Usuum Ordinis Cisterc. c. 73. Mensura Mixti sit quarta pars librae panis et tertia pars heminae vini. Quod firmat etiam Beletus c. 119. Statutum est in quibusdam Ecclesiis ---- ut illô die (quô Communio seu Eucharistia celebratur) panis et vinum in Ecclesia habeatur et cum homines communicaverint, detur statim unicuique panis buccea, priusquam recedant, et paululum vini, ne forte quippiam de Sacramento in ore remanserit, quod expuendo facile emitti queat. Posset enim facile contingere, si non statim cemederetur. Quae sane laudata consuetudo omnibus probatur, sumpsitque originem ex institutione B. Benedicti: instituit namque vir sanctissimus, ob eandem causam, ut illi, qui aliis Flatribus debent in prandio post Communionem ministrare, aliquid comederent. Atque hoc quidem prandium Mixtum appellari solet, etc. Vide Car. du Fresne Glossar. et Macros Fratres in Hierolexico. At in primo Comm. Petri Boaerii in Regulae S. Benedict. c. 38. Mixti seu Mixtones, dicuntur in Monasteriis quibusdam, panes, ex mixtura frumenti et hordei vel siliginis, ita modici, ut quatuor aut quinque uni homini per diem alendo non sufficiant, apud eundem Car. du Fresne in Additionibus. Alîud quid sonat vox, in Historia Abbatiae Condom, qpud eund. p. 507. Scripsit manu propriâ libros Ecclesiasticos, videlicet duo Missalia, duos Graduales sive Iornaria, duo Prosaria et unum Mixtum: Ubi videtur fuisse liber quidam Ecclesiasticus, ex aliis mixtus ac consarcinatus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.